monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 11, 8
Ideoque rectius ita definiendum, quod mensis lunae sit luminis lunaris circuitus, ac redintegratio de nova ad novam. Solaris autem mensis digressio sit solis per duodecimam partem zodiaci, id est, signiferi circuli, quae XXX diebus et decem semis horis impletur, viginti videlicet duabus horis ac dimidia lunari mense productior, e quibus XI epactarum dies et quadrans annuatim subcrescere solent; duodecies enim viceni et bini CCLXIV faciunt, quas esse horas XI dierum hinc facile patet, quia undecies viceni et quaterni eamdem summam conficiunt.